Hľadaný výraz: Nm 33,3-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis 4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus, nam et in diis eorum exercuerat ultionem, 5 castrametati sunt in Succoth. 6 Et de Succoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis. 7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdolum. 8 Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara. 9 Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt. 10 Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro 11 castrametati sunt in deserto Sin; 12 unde egressi venerunt in Daphca. 13 Profectique de Daphca castrametati sunt in Alus. 14 Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum; 15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai.

1

mail   print   facebook   twitter